Jubilemus

Jubilemus是Estampie演唱的歌曲 ,所屬專輯是《Ludus Danielis》。

基本介紹

  • 歌曲:Jubilemus [cf. CB]
  • 語言:英語
  • 發行日期:未知
  • 歌手:Estampie
  • 所屬專輯:Ludus Danielis
Jubilemus - Estampie
(SATRAPAE vasa deferentes cantabunt hanc prosam ad laudem regis:)
Jubilemus Regi nostro magno ac potenti!
Resonemus laude digna voca competenti!
Resonet jocunda turba solemnibus odis!
Cytharizent, plaudant manus, mille sonent modis!
Pater ejus destruens Judaeorum templa,
Magna fecit, et hic regnat ejus per exempla.
Pater ejus spoliavit regnum Judaeorum;
Hic exaltat sua festa decore vasorum.
Haec sunt vasa regia, quibus spoliatur
Jerusalem, et regalis Babylon ditatur.
Praesentemus Balthasar ista Regi nostro,
Qui sic suos perornavit purpura et ostro.
Iste potens, iste fortis, iste gloriosus,
Iste probus, curialis, decens et tormosus.
Jubilemus Regi tanto vocibus canoris;
Resonemus omnes una laudibus sonoris;
Ridens plaudit Babylon, Jerusalem plorat;
Haec orbatur, haec triumphans Balthasar adorat.
Omnes ergo exultemus tantae potestati,
Offerentes Regis vasa suae majestati.
Tunc principes dicant:
Ecce sunt ante faciem tuam.
(lnterim apparebit dextra in conspectu regis scribens in pariete: «Mane, Thechel Phares»; quam videns REX stupefactus clamabit):

相關詞條

熱門詞條

聯絡我們